Rozmiar: 15909 bajtów

- 31 -

1338. September 21.

In nomine domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripture presidio et testium amminiculo fuerint insignita, ut eciam ad noticiam veniant futurorum. Nos igitur Nicolaus dei gracia Oppauiensis et Ratiboriensis Terrarum Dux, universis presentibus et futuris hanc paginam inspecturis volumus fieri manifestum protestantes, Quod honesta femina domina Isaldis quondam Petri dicti Strala relicta, ac filij eius Fredricus et Petrus, filieque eiusdem Costka, Anna et Katherina, in plena suarum mencium et suorum corporum sospitate ad nostram venientes presenciam, prehabita matura et sana deliberacione ac suorum amicorum requisito consilio, villam ac hereditatem suam Lgota vulgariter nuncupatam in districtu Ratiboriensi super Golam situatam, cum suis universis et singulis utilitatibus, proventibus et pertinencijs, in quibuscumque consistunt et quocumque nomine censeantur, cum metis eciam, gadibus ac limitibus quibus eadern villa ac hereditas ex antiquo limitata est et distincta, cum pleno eciam iure et dominio, prout ad ipsos et ad ipsas noscitur pertinere, Conventui Sororum Sanctimonialium in Civitate Ratibor in Monasterio Sanctispiritus et Beate Marie Semper virginis ac beati Johannis apostoli et ewangelizte, sub voto et professione Ordinis sancti Dominici Cristo militancium, Vendiderunt ac liberaliter sibi nomine eiusdem Monasterij in perpetuum iure hereditario et proprietatis tytulo possidendam et habendam resignaverunt pro Centum marcis grossorum Pragensium, de quibus se iam dicta domina Isaldis et filij ac filie ipsius integraliter et plenarie fore pagatos, coram nobis publice sunt professi Renunciantes omni Juri et accioni, si quid ipsis umquam Juris et accionis in predicta villa ac hereditate quomodolibet cornpetere videretur. In cuius rei testimonium Nos parcium precibus inclinati huiusmodi vendicionem et emprionem ratam atque gratam habentes, presentem litteram conscribi et nostri appensione sigilli mandavimus communiri. Actum apud Ratibor anno domini Millezimo Trecentezimo Tricezimo Octavo in die beati Mathei apostoli et ewangelizte, Presentibus nostris fidelibus Jacobo dicto Skelba milite, Deczcone nostre Curie Ratiboriensis Judice, Msticone de Cornicz, Henrico dicto Hoberk, Wernero de Oderberk, Peshcone de Czulcz cive Ratiboriensi et aliis multis fidedignis.

Mit dem herzoglichen Reitersiegel; hier mit einem Rucksiegel, dem Wappenschild unter einem Helm mit Buffelhornern. Die Umschrift s. auf S. 143.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów